GRABATUR

GRABATUR
GRABATUR
apud Mart. l. 6. Epigr. 39. cuius Epigraphe in Cinnam. v. 4.
Sed in grabatis tegetibusque concepti.
Idem l. 4. Epigr. 53. cuius Epigraphe ad Cosmum v. 5.
Cerea quem nudi tegit nxor abolla grabati.
Graece κράβατος, lectus est pensilis, παρὰ τὸ κρεμᾷν τὰς βάσεις, a suspendendis pedibus, dictus, servorum, pauperum et mendicantium; hincque Cynicorum ac ceterorum, qui luxui bellum indixerant, Philosophorum: quod, qui in huiusmodi lectis sederent, vel recumberent, terram pedibus non attingerent. Apud Senec. certe grabatus et pannus extremae paupertatis sunt indicia, uti notat Casaub. ad Suet. Aug. c. 21. Inde vox translata ad lectulum, quo
merdiari solemus, quo pacto grabatum, quasi carabatum, quod in eo capite recumbamus, ex κάρα caput et βαιὸν pervium, videri possit appellatum. Inde Grabbatarti, vide hîc ubi de Clinicis et Lecticariis. Sed et inter tormentorum genera, apud Vett. in usu, Grabatus, memoratur Prudent. in Martyrio Vincentii, Hym. 2. v. 205.
Tum deinde cunctatus diu
Decernit extrema omnium.
Igni, grabatto, et laminis
Exerceatur quaestio.
Sequitur mox de Grabato igneo, beatissimo Martyri ante agonem ultimum strato: eumque ait, praeludio isto consummato, in carcerem retractum. Appellat autem et lectum ibi grabatum, quam alibi catastam vocat, ut in Martyrio Laurentii, Hym. 3. v. 399. Isid. in Gloss. Catasta, aculeum, genus poenae. Et, Catasta, lectus ferreus etc. Vide Des. Herald. ad Arnob. l. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”